HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LXXI: De tribus parabolis in domo ad discipulos

#Matth. XIII

Cumque exposuisset quod quaesierant in parabolis, etiam locutus est eis. Et proposuit parabolam de thesauro abscondito in agro, pro quo emendo vendidit inventor omnia quae habuit. Aliam quoque proposuit de inventa et empta bona margarita; tertiam quoque de sagena missa in mare, in qua dicitur, quod in gehenna erit fletus et stridor dentium; in quo innuitur resurrectio corporum futura. Hoc autem nomen gehenna evangelicum est tantum, et creditur a Domino inventum ob ignem inexstinguibilem, qui erat sacratus idolis in valle juxta Jerusalem, quae dicebatur Topheth; vel etiam Gehennon, quasi terra filiorum Ennon, id est hominis sic vocati per quem idololatrae trajiciebant parvulos suos, sicut nos trajicimus eos per aquam baptismi. Ignis quoque dicebatur Topheth, non satis nota causa. Vel forte quia quodam artificio de visceribus terrae per lapides spongiosos, quos tophos dicimus, jugiter erumpebat.